Quelle
Original im Geheimarchiv zu Kopenhagen. Zwei Siegelstreifen. S. H. U. S. I.
S. 100. Hegest: Westfalen, Mon. ined. IV. 3422.
1272. Octbr. 9. 449.
Johann und Albrecht, Herzöge von Sachsen, Engern und Westfalen, Burg-
grafen zu Magdeburg, bestätigen die Schenkung ihres Kastellans, Echard Roweder
in Lauenburg, an das Kloster ReiribecJc, fünf Hufen in Wentorf
Nos Johannes et Albertus dei gracia duces saxonie. Angarie et westfalie.
Borchrauii Magdeburgenses. Notum esse cupimus omnibus ad quos perue[ne]rit
presens scriptum ;| quod cum Echardus Roweder Castellanus noster in Louenborg.
quinque mansos in Wenethorp. de consensu heredum suorum nobis|| liberaliter
resignasset. Eosdem mansos prout in disterminationibus pariterque distinctio-
nibus siti sunt, cum omni integritate et vtilitate 1 1 ac proprietate ipsorum. Mona-
sterio in Reynebeke et sanctimonialibus ibidem cum omni prorsus iure et iudicio
tocius uille Wenethorp ac vnius mansi in mersch|| contulimus spontanea volun-
tate. Insuper omnia que ab Adolfo nobili comite Holtsatie acceperunt uel a suis
fidelibus collata 1 1 sunt uel adhuc conferentur memorato monasterio rata habentes.
in ipsis fauore beniuolo consentimus. In cuius rei me|[moriam presentem litteram
desuper conscribi fecimus et ipsam dedimus sanctimonialibus memoratis. nostris
sigillis quibus|| utimur fideliter communitam. Testes huius collationis sunt. Do-
minus Fritericus Baruot, Dominus Heinricus de Crumesse. dominus Ber||trammus
de Louenburg. dominus Gerhardus scacko milites. et alii quam plures fide digni.
Datum Louenborg. Anno dominice incarnationis. M°. CC°. LXX°. II . VII. Idusjj
octobres. In die beati Dyonisii.