Skip to content

Lingua Latina Mystery Cache

This cache has been archived.

schneefritte: [xx(]

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum supersubstantialem (cotidianum) da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.

Requiescat in pace!

More
Hidden : 11/12/2007
Difficulty:
3 out of 5
Terrain:
1 out of 5

Size: Size:   small (small)

Join now to view geocache location details. It's free!

Watch

How Geocaching Works

Please note Use of geocaching.com services is subject to the terms and conditions in our disclaimer.

Geocache Description:

Hoc latibulum pro amicis linguae Latinae constitutum est.

Nec coordinata geographica, quae supra commemoravimus, in inveniendo utilitatem afferunt.
Finge indicem in centro terrae affictum, qui quam digitus ex interiore parte omnes locos in superficie globi indicare possit!
Illo mente agitato duas magnitudines, scilicet longitudinem et latitudinem, hic petendos esse cernes.
Elongatio in directione septentrionum est dimidium anguli inti in puncto quinquanguli polygoni recti.
Casum grammaticum accusativum verbi turris forma et novem litterarum ordini litterae quintae adda! Nunc summa sexagesima pars horae est.
Quot passus post coenam e sententia pervulgata meabis? Numerum ad litteram M mitte!
In quot partes Gallia admirabili imperatori secundum divisa est? Differentia de duodecim et illi numero cum undetriginta multiplicanda est. Productum per M divide et ad sexagesimam partem horae adice!
A Grenovico ad oriens spectans index numero Camenae, eae sorores Apollinis sunt, in gradu motus sit.
Si numerum illuminatorum et quattuor quadratum computavisti, sexagesimam partem horae assequeris.
Quot anni ante Christum natum dies ater erat, quo homo, qui -ut dicitur- "vae victis!" exclamavit, clade Romanos affecit? Ubi duo numeros invenis, minor alter est. Quinto numero Catalani ab illo numero subtracto omnia per M dividis et ad sexagesimam partem horae adicis!

Noli te in periculum discrimenque adducere! Libentius solutionem tuam ad hanc paginam experere!
Receptabulum libellus atque merces atque documentum primo inventori honori futurum continuit.

Utinam venatio felix sit!

Additional Hints (Decrypt)

va nathyb

Decryption Key

A|B|C|D|E|F|G|H|I|J|K|L|M
-------------------------
N|O|P|Q|R|S|T|U|V|W|X|Y|Z

(letter above equals below, and vice versa)